Orosius, IV
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 19
1  Hannibal redire in Africam iussus, ut fessis Carthaginiensibus subveniret, flens reliquit Italiam omnibus Italici generis militibus qui sequi nollent interfectis. cui ad Africanum litus propinquanti iussus quidam e nauticis ascendere in arborem navis atque ipse speculari, quam regionem teneret, sepulchrum dirutum se prospexisse respondit; abominatus dictum Hannibal deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. 2  qui continuo refecta multitudine Carthaginem venit, deinde conloquium Scipionis petiit. ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio proelium consertum est: 3  quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum Romanis victoriam contulit. octoginta ibi elephanti vel capti vel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt XX milia quingenti. Hannibal omnia et ante proelium et in proelio expertus, cum paucis, hoc est vix quattuor equitibus, inter tumultum elapsus Hadrumetum confugit. 4  postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam inde parvus cum patre exierat, venit consultantique senatui nullam esse residuam spem nisi in petenda pace persuasit. 5  C. Cornelio Lentulo P. Aelio Paeto consulibus Carthaginiensibus pax per Scipionem voluntate senatus populique concessa est. naves tamen plus quam quingentae in altum productae in conspectu civitatis incensae sunt. 6  Scipio, iam tum cognomento Africanus, triumphans urbem ingressus est; quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginiensium captivis pilleatus - quod insigne indultae sibi libertatis fuit - triumphantem post currum secutus est.

Zurück